Hľadaný výraz: 1Mach 3,42-44, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
42 Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. 43 Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “ Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris ”. 44 Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.

1

mail   print   facebook   twitter